(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Synodus Dioecesana Denveriensis Prima : juxta norman a Conc. Balt. III praestitutam : habita in Collegio SS. Cordis, Highlands"

Synodus Dioecesana 



DENVERIENSIS PRIMA 



Synodus Dioecesana 



Dermericttsis primct, 

JUXTA NORMAN A CONC. BALT. III PRAESTITUTAM, 

HABITA 

3n (Eollegio 55. dorbis, i}igl)latt5s, 

A REVERENDISSIMO 

Nicolao Chrysostomo Matz, 



EPISCOPO DENVERIENSI 



DIE II AUGUSTI, A. D. MDCCCLXXXIX. 




LAS VEGAS: 
Ex Typis Societatis Jesu, 

1889. 



INDEX EERIJM. 



Convoeatio Synodi. 
Officiales Dioecesis 
Officiales Synodi . 
Synodales ex Clero saeculari 
Synodales ex Clero reguiari 
Absentes 



• • • 


pag. 9 


• • • 


10 


• • • 


11 




12 


• • • < 


12 


• • • 


13 


ensis Plenarii III , 


14 



CONSTITUTIONES. 

Titulus I. De Officialibus Episcopi , 

j Qui et quot sint ..... 
ij 1 »e Dioecesis consultationibus 
iij De Curia Ecclesiastica .... 

Titulus II. De Clero Dioecesano 

iv Juramentum praestabunt 

v Clerici advenae probentur antequam admittantur 

vj De litteris admissionis et dimissionis 

vij Abeuntes» facultates amittunt, nec passim redeuntes 

adquirent ..... 

viij Juraeorumad tempus huc accedentium 

ix De exclaustratorum admissione . 

x De Rectoribus etMissionariis 

xj De Districtibus Ecclesiasticis 

xij De ministeriis extra paroeciam et in extraneos 

xiij Quibus oblationes debentur 

xiv De absentia a propriis paroeciis 



Titulus III. De Vita et Honestate Clericorum 

xv De vestitu clericorum 

De negotiis saecularibus evitandis 

Cauponae vitandae ... 

Mulierum familiaritas arcenda . 

A ludis et spectaculis abstineant 

De rebus politicis et saecuiaribus ne tractent 

Negotiatioues rejiciendae 

Medicorum exercitium prohilDetur 



XV] 

xvij 

xviij 

xix 

xx 

xxj 

xxij 

xxiij 



Litigationes in foro saeculari vitentur 



xxiv Demissae, diebus festis, intentione 

Titulus IV. De Zelo Animarum 

xxv Quae prae oculis habenda sint . 

Titulus V. De Sanctitate Status Sacerdotalis. .• 

xx vj Quae semper nostrum animum percellere debeant 



15 
15 
15 

16 

16 
16 
16 

16 
17 
17 
17 
17 
18 
18 
18 

19 
19 
19 
19 
19 
20 
20 
20 
20 
20 
21 

21 
21 

22 

22 



6 



TlTULUS VI. DE BONIS ECCLESIASTICIS. 



XXVIJ 

xxviij 

xxix 

xxx 

xxxj 

xxxij 

xxxiij 

xxxiv 



TlTULUS VII. 
xxxv 
xxxvj 
xxxvij 



De reditibus. eorumque ratione reddenda 

De inventariis 

De donationibus 

Aere alieno ne graventur . 

De pecuniarum mutuo 

Poena contra transgressores 

Contra incendia assecuratio 

Testamenta conficiantur * 

* 

De Aedituis laicis (Trustees) .... 

Qui et quomodo eligendi 

Rectori subjiciuntur 

Dissensiones ab Episcopo decidendae 



Titulus VIII. De modis prohibitis pecunias ad pias causas 

colligendi 

xxxviij De collectis ad fores Ecclesiae 
xxxix De renitentibus stipeni dare 

xl De colligendis eleemosynis extra districtum . 
xlj Ab altari non discedatur ad eleemosynas petendas 

Titulus IX. De Baptismo 

xlij Quam citius administretur . 

xliij Quae nomina iniponenda 

xliv Qui et quot patrini admittendi ... 
xlv Qui arcendi ..... 

xlvj Quid agendum in casibus extraordinariis 
xlvij De iis quae fieri nequeunt 
xlviij Ubi administrandus baptismus 
xlix De examine et receptione conversorum 

1 Quid in conditionata et absoluta fiaptismi adminis 

tratione facieudum .... 

ij De craniotomiae liceitate 

Titulus X. De Confirmatione : 

lij 

liU 
liv 

lv 
Ivj 

Titulus XI. 

lvij 

lviij 

ni 

lx 

lxij 
lxiij 
lxiv 

Ixv 

lxvj 

lxvij 

lxviij 



decla 



Ne in longum differatur .... 

Quomodo olea sacra servarida 

Quomodo renovanda et ubi condenda . 

De usu novi et veteris cbrismatis 

Quid circa fontis benedictionem Sabbato Sancto 

De Eucharistia ,---.-' 

De sacrae commuuionis frequentia 

De quadraginta borarum expositione . 

Prohibetur nocturno tempore et indulgentiae 

rantur . , . , . , 

Communio Pascbalis . 

Quae praescribuntur circa tabernaculum 
Quae circa ciborium . ., , . 

De renovatione SSmae Eucharisiiae 
De facultate celebrandi missam de Requiem in festis 

duplicibus . . .... 

Missa media nocte Nativitatis Domini 
Privilegium Officii Divini recitandi 
De securitate aptae materiae sacrificii rnissae 
Qua hora celebrabitur . . . . 



24 
24 
24 
25 
25 
25 
25 
25 
26 

26 
1:6 

26 

26 



27 
27 

27 
27 
27 

28 
28 
28 
28 
29 
29 
29 
29 
29 

30 
30 

3i 
31 
31 
31 
31 
32 

3 2 
32 
32 

32 
33 
33 
33 
33 

33 
34 
34 
34 
34 



lxix Onera quae suscipere nonlicet . . . .35 

Iax Derubricaruni observantia . . .35 

lxxj Ubi prohibeatur celebrari missa . . .35 

lxxij Quibus infirmis Eucharistia et Extrerna Unctio ad- 

ministranda . . . . . . 35 

lxxiij De aliis modis eos juvandi . . -. 35 

lxxiv Quibus diebus solemnis expositio SSmi Saeramenti 

haberi poterit ...... 36 

lxxv Quando abstinendum, quodque curandum . . 36 

lxxvj De consecratione aunua SS. Cordi Jesu facienda . 36 

lxxvij De exercitiis Marianis et quadragesimaiibus . . 36 

Titulus XII. De Sacramento Poenitentiae 37 

lixviij Habeantur confessionalia ad confessiones audiendas 37 

lxxix Pueri saepius confiteantur ... 

lxxx Quomodo induti confessiones sacerdotes audiant 

lxxxj Sigillum sancte servetur .... 

lxxxrj Ad audiendas confessiones praesto sint 

lxxxiij De casibus reservatis .... 

lxxxiv Deaudiendis Religiosarum confessionibus 

lxxxv Quae nequeant nisi ordinarium confeasorem adire 



37 
37 
37 
37 
37 
38 
33 
39 



3d 
39 
40 



Titulus XIII. De Exequiis et Sepultura 39 

lxxxvj Quando permittantur in privato praedio 
Ixxxvij Quid de iis qui addicti fuerunt secretis societatibus 
lxxxviij Ubi sepeliendi parvuli sine baptismo . 
lxxxix In Ecclesia funcra celebranda, ritusque ecclesiae ser 

v andi ... .... 40 

xc Doceantur fideles quae vera sint sufTragia . , 40 

xcj Qui ecclesiasticii sepultura privantur. Quid in casibus 

dubiis agendum ...... 40 

Titulus XIV. De Matrimonio . . . . , 41 

xcij De contrahentium et sacerdotum obligatione, deque 

poena transgres^orum . . . . .41 

xciij Quibus in casibus baec poena mitigetur, et quid tunc 

agendum. . . . . . . .41 

xciv Catholici a mixtis matrimoniis avertantur . . 42 

xcv Cauiionesab Ecclesia requisitaein matrimoniismixtis 42 
xcvj Quomodo et ubi haec matrimonia celebranda. Quibus 

nulla est dispensatio ..... 43 

xcvij Quodnam sit priviiegium Faulinum, et quomodo in- 

telligendum ...... 43 

xcviij De baunis seu promulgationibus matrimoniorum . 44 
xcix Qua iu ecclesia promulgationes faciendae, etiam ciau- 

so tempore, qui praetsse jus babeat . . .44 

c Quod jus dispensandi sacerdos habeat . . 44 

cj De hora diei et loco celebrandi matrimonia . . 44 

cij Quodnam sit quasi domicilium . . . .45 

ciij Specialis concessio absolvendi pro retroactis casibus . 45 

civ Dispensationes telegrapho necommittantur . . 45 

cv Parocho proprio ohlationes debentur . . .45 

cvj Cnm duo sint parochi proprii, oblationes dimidiabunt 45 

cvij Ecclesia aversatur matrinionia mixta . . .46 

cviij Conditio prolis ex hujusmodi matrimoniis susceptae 46 

ci : Conditio ejusdem post catholici genitoris m< rtem . 46 

cc Ecclesia haec conjugia, aegre, gravi de causa, mag- 

nisque cautionibus permittit . . . .47 



8 

cxj Verba Pii VIII, hac de re, ad Archiepiscopum Colo- 

niensem ... .... 47 

cxij Quibus conditionibus haec dispensatio dari possit \ 48 
cxiij Instructioad Episcopos hujus regionis . . . 48 

cxiv Quomodo se gerant pastores, tum in imminentibus 

casibus, tum gregem instruendo . .48 

Titulus XV. De Sacrorum Rituum Observantia 49 

cxv Quam horum aestimationem habere debeamus . 49 

cxvj In missa nihii addatur, nec omittatur . . 49 
cxvij Rituale Bomanum observetur, ac diligenter perpen- 

datur . ... 5Q 

Titulus XVI. De juribus stolae et missarum stipendiis 50 

cxviij Quomodo se gerent sacerdotes circa oblationes pro 

ministerio ....... 50 

cxix De missarum stipendiis ..... 50 

cxx De saiariis, atque Nativitatis et Paschatis collectis ". 51 

Titulus XVII. De Patrono etTitulari ecclesiae propriae.. 51 

cxxj Quo ritu celebrandum Titularis Festum . . 51 

cxxij De Festis infra hebdomadam . . . .51 

cxxiij Quaenam sint, praeter Dominicas, Festa de praecepto 52 

Titulus XVIII. De Scholis 52 

cxxiv Quanti sit educatio parvulorum . . . 52 

cxxv Quae de parvulorum educatione statuta ac servanda 

sunt ........ 52 

cxxvj Uniformitas sit in electione librorum . . .53. 

Titulus XIX. De verbi divini praedicatione 53 

cxxvij De ejus necessitate ..... 53 

cxxviij Quae vitanda sint ...... 54 

cxxix Diebus festis, in omnibus missis, verba ad populum 

habeantur ....... 54 

Titulus XX. De Cathedratico 54 

cxxx De sustentatione Episcopi . . . . .54 

cxxxj Ex quibus fundis subducenda . . . .55 

Tilulus XXI. De Pauperibus et modo eos sublevandi 55 

cxxxij Bocietates S. Vincentii de Paulo instituantur . . 55 

Titulus XXII. De Orphanis 56 

cxxxiij Quid pro eis factum sit, quidque faciendum , 56 

cxxxiv De collectis ad eos juvandos . . . .56 

Titutus XXIII. De prohibitis et approbatis societatibus. . - 56 

cxxxv Quae sint damnatae . . . . .56 

cxxxvj Quomodo se geret sacerdos . . ... 57 

cxxxvij De societatibus honestis .... : . 57 



y 



NICOLAUS CHRYSOSTQMUS MATZ, 

DlVlNA PKOVIDENTIA ET APOSTOLICAE SEDIS GKATIA 

EPISCOPUS DENVEMENSIS, 

Dilecto Clero dioecesano tam Saecitlari quam Regulari in Domino Salutemi 

Quod jamdiu Decessori Nostro Nobisque in vofis fuerat, quodque ob 
-varias rerum ac temporum circumstantias hucusque praestare non potui- 
mus, hoc opportunum Nobis visum est et, Deo adjuvante, tandem perfi- 
cere statuimus ut, eo quo possimus meliori modo, canonicis regulis con- 
formemur. 

Itaque hisce praesentibus litteris primam dioecesanam Synodum die 2 
Aug., praesentis anni habendam indicimus. Omnes Sacerdotes tam Sae- 
culares quam Regulares curam animarum habentes ad Ecclesiam Cathe- 
dralem, praedicta die 2 Aug., hora 6 a. m., habitu clericali, superpelliceo 
et birreto induti conveniant. 

Qui canonico impedimento ne intersint praepediti fuerint, excusationemr 
dies saltem decem ante dictam celebrationem ad hanc curiam dabunt, ut 
de istiusmodi excusationis opportunitate a statutis judicibus decerni possit. 

Caeterum cum omne donum perfectum a Patre luminum expectandum 
sit, idque per continuam tam Cleri quam populi orationem, ordinamus ut 
a Dominica hanc publicationem subsequenti usque ad Synodi conclusio- 
nem, in missa, loco orationis pro Papa, oratio de Spiritu Sancto, servatis 
aliunde rubricis, dicatur. 

Hac occasione .omnes certiores facimus: 

1. Quod Exercitia Spiritualia ("The Retreat") locum habebunt die 29 
vespere hujus mensis, quibus adesse ornnes obligantur. Locus ad hoc 
electus collegium erit Jesuitarum, Denver Highlands. 

2. Quod Reverendus Pater Raverdy, quemadmodum hucusque, sic in 
posterum Vicarii Generalis munere nostram per ordinationem fungetur. 

Datum Denver ex nostra Residentia Episcopali, die 23 Julii anni 1889. 

*NICOLAUS CHRYSOSTOMUS MATZ, 

Episcofius Denueriensis. 



10 



OFFICIALES DIOECESANI 



Vicarius Generalis: 
Adm. Rev. J. B. Raverdy. 

Consultores Dioecesani: 
Adm. Rev. J. B. Raverdy, V. G. 

ReV.' J. B. GtIIIDA, S. J., 

Eev. P. F. Carr, 
Rev. J. P. Carrig-an. 

Cancellarius: 
Rev. P. A. Phillips. 

Defensor Matrimonii: 
Rev. T. J. Flynn. 

Procurator Fiscalis: 
Rev. T. H. Malone. 



11 



OFFIOIALES SYNODL 



Promotor: 
Eev. J. B. Gtuida, S. J. 

Lectof: 
Eev. T. J. Flynn. 

Secretarius: 
Bev. H. J. McDevitt. 

Procuratores Cleri: 
Rev. T. H. Malone, 
Eev. W. 0'Eyan. 

JMagistri Caeremoniarum: 

Eev. W. J. Howlett, 

Eev. P. F. Carr. 

Cantores: 
Eev. J. B. Pitaval, 

EEV. H. fiGLER. 



12 



SYNODALES. 

Adfuerunt. 



EX CLERO SAECULARI. 



Eev. D. Brown, J. M. 
Brunqn, J. B. 
Carr, P. F. 
Carrigan, J. P. 
Carmody, M. J. 
DesAulniers, J. M. 

DOWNEY, E. 

DOYLE, J. M. 

Egler, H. 
Flynn, T. J. 

FlTZGERALD, T. 
GrLBBONS, J. J. 

Harney, L. 

HOWLETT, W. J. 

Ley, E. 

'EYITT, H. J. 

EVEY, J. 

Malone, T. H. 

MONTENARELLI, A. 
MORTON, Gr. 
0'RyaN, W. 

PlTAVAL, J. B. 

Raeber, Gr. 

RlVALLTER, F. 

Robinet, P. 

USSEL, Gr. 



EX CLERO REGULARI. 



Rev. D. Brucker, A. P., S. J. 

Guida, J. B., S. J. 

GrUTMANN, R., 0. S. B. 

Koch, F, 0. S. F. 



II 



i i 



il 



l i 



i i 



u 



13 



' Leggio, G-., S. J. 
' Marra, J. M., S. J. 
' Persone, S., S. J. 

' TOMASSINI, P., S. J. 
' WlRTNER, M., 0. S. B. 

Legitime abfuerunt. 



Adm. Eev. D. Raverdy, J. B., Y. GL 

" " Abel, A. J. 

" " Bender, F. 

" " ClJSHING, J. 

" " Eder, Y., 0. S. B. 

" " HlCKEY, J. Gr. 

" " McGrAVICK, A. 

" " Morrison, W. H., S. J. 

" " ODriscoll, M. L. 

" " ? Reilly, W. 

" " Phillips, P. A. 

" " Pinto, C. M., S. J. 

" " Ramos, A. M., S. J. 

" " RlORDAN, J. J- 

*' " ROBINSON, H. 

" " Tomassini, F. X., S. J. 



14 



PROCLAMATIO 

CONCILII BALTIMORENSIS PLENAEII III. 

Quamquam, quae in tribus Conciliis Baltimorensibus de- 
creta atque constituta sunt, effcctuni suum sortita fuerint et 
vim legis habuerint statim post promulgationem per Reve- 
rendissimum Legatum Apostoiicum factam, tamen et ad cae.- 
telam et ad majorem solemnitatem Patres Concilii voluerunt^ 
ut post illam promulgationem, iterum in sjnodis dioecesaois 
promulgarentur. Itaque: 

"Acta et decreta trium Conciliorum Baltimorensium, qaa- 
"tenus huius dioeceseos status religiosus et circumstantia© 
"sinunt, prima hac Synodo Dioecesana promulgamus, et abom- 
"nibus Sacerdotibus, sacra munera in hac dioecesi exercenii- 
"bus, servanda stricte praecipimus. 77 



15 



COJSrSTITUTIONES. 



TITULUS I. 

DE OFFICIALIBUS EPISCOPI. 

I. Qui et quot sint. 

Officiales, quorum opera et consilio in Dioecesi nostra ad- 
ministranda utemur, sunt: Yicarius Generalis, Cancellarius, 
Seeretarius et Consultores Dioecesani. 

Consultores eligentur ad triennium. 

II. De Dioecesis consultationihus. 

Consultores Dioecesanos quater in anno aut saepius, si 
fuerit necessarium, convocabimus, ut opera eorum in rebus a 
Concilio Plenario Baltirnorensi indicatis adjuvemur. 

Secretarius omnia, quae ibi dicta vel determinata fuerint, 
in resistro scribet. 



cv 



III. De Curia Ecdesiastica . ' 

Quoniam Instructio "Cum magxopere" illara datam die 20 
Julii 1878 postposuerit, omnia quae in posterum ad causas 
criminales sive disciplinares pertinebunt, juxta illius Instruc- 
tionis normam dijudicanda erunt. 

Pro Officialibus Curiae, Confer Indicem. 



16 

TITULUS II. 

DE CLERO DIOECESANO. 

IY. Juramentum praestabunt. 

Omnes. qui titulo missionis inter sacros ministros hujus 
dioeceseos cooptari cupiunt, juxta repetitas S. Congregationis 
declaratioues, prius jtiramentum emittere tenentur, quo spon- 
deant se in dioecesi perpetuo, in divinis administrandis, labo- 
rem suum et operam, sub omnimoda directione et jurisdictio- 
ne R. P. D. pro tempore Ordinarii, pro salute animarum im- 
pensuros. (Oonc. Plen. III. 61.) 

Y. Clerici advenae probentur, priusquam admiUantur. 

Nullus sacerdos alienae dioeceseos in clerum nostrum 
mscribi potest, quin prius litteras commendatitias et excar- 

dinationis a suo Episcopo afferat atque exhibeat, et qui post 
probationem triennii in ministeriis sacris probabitur; si pro- 
batio fuerit ad edincatioiiein, et ilkini idoneum nos reperia- 
mus, expresso decreto dioecesi adscribetur. Ex communi vero 
consiiio et consensu utriusque Episcopi atque ipsius sacerdo- 
tis, poterit is ex propria dioecesi excorporari et in nostram 
incorporari absolute et immediate, praetermisso probationis 
tempore. (Conc. Plen. III. 63.) 

YI. De litteris admissionis ei dimissionis. 

Decernimus quod, sicut nullus sacerdos exterus in hanc 
dioecesim adscribendus est, priusquam litteras dimissoriales 
proprii Episcopi rite confectas nobis exhibuerit, ita neque 
hae litterae ulli sacerdoti a nobis dandae erunt, nisi certo 
constet eum ab alio Episcopo in dioecesim suam fore admitten- 
dum. (Conc, Plen. II. 122— Conc. III. 67.) 

YII. Aheuntes facultates amitteni, nec passim redeuntes 

adquirent. 

Sacerdotes, qui dioecesim reliquerint cum aninio non rede- 



17 

Tuncli, eo ipso facultatibus quibuslibet in hac dioecesi prlvaii- 
tur; atque si postea redierint, etiam pertranseunter, neque 
missam celebrent, neque aliam quamlibet functionem sacram 
exerceant, nisi nostram specialem permissionem in scrlptis 

liabeant. 

YIII. Jura eorum ad ternpus Jiuc accedentium. 

Sacerdotes, qui acl nostram dioecesim, ad valetudinem re- 
• cuperandam, aliamve ob causam ab Ordinario suo ap'projbatan\ 
venerint, nullam autem petitionem pro incardinatione porre- 
xerint, tamquam hospites sacerdotales habebuntur. et nulla 
jura quoacl incardinationem sortientur, etsi plures annos Iii 
dioecesi,.nobis permittentibus, versati sint, et facultates dioe- 
cesanas exercuerint. 

IX. De exclaustratorum admissione. 

Quod pertinet ad sacerdotes religiosos, qui a suis congre- 
■gationibus seu institutis egressi sunt, atque in hanc dioecesiin' 
.adoptari desiclerent, sequendae sunt regulae a Pl. Conc. Ball 
III, 65, traditae. 



., ^^, 



X. De Rectorihus et Missionariis. 

Rectores illi tantum erunt quos nos ut tales designabmms; 
alios autein 'saeerdotes tamquam Missionarios habebimus, quo- 
rum opera uti ubilibet in Dioecesi in animo est, prout fide- 
lium utilitati magis convenire in Domino judicaverimus. 

XI. De Districtibus Ecclesiasticis. 

Districtus etiam ecclesiasticos, paroeciarum instar, Illoraui 
• curae committemus quos parochos vocamus. Missionariis 
■quoque districtus assignabimus intra quorum limites mumis' 
suum exercere et fidelmm ibi degentium curam habere debent; 
illis sacramenta administrare tenebuntur, et illorum salutl 
tinvigilare. 



18 

XII. De ministeriis extra paroeciam et in extraneos. 

Bxtra paroeciae vel districtus eis commissi limites, nullum 
sacerdotem volumus exire ad munus pastorale exercendum, 
liisi forte ad infirmoruin, qui eum accersiverint, confessiones 
excipiendas; nec aliorum pastorum oves ad ecclesiam suam 
accedentes licebit ad sacramenta (exceptis Eucharistia et Poe- 
nitentia) admittere, sine pastoris proprii consensu, si ipsiuis 
Iiabendi copia sit, vel venia Nostra, nisi grave valde incom- 
inodum et detrimentum animarum ex ministerio denegato 
plane oriturum sit; de quo tenebitur pastorem proprium 
qoamprimum scripto edocere, et nomina in registro descri- 
benda, si inscribenda sint, statim tradere. 

XIII. Quibus oblationes debentur. 

In casibus autem, in quibus ex hac extraordinaria faculta- 
te sacramenta administrant, cum id ordinario jure facere non 
possint, omnes stricte teneantur oblationes acceptas illi res- 
titnere, cujus fuisset sacramenta illa administrare. 

XI Y. De absentia a propriis paroeciis. 

Monemus omnes hujus Dioeceseos Sacerdotes, ne absque- 
gravi ratione a Congregatione seu Districtu sibi commisso 
diseedant, etiam per tres dies continuos, praesertim die Do- 
minica, vel festo de praecepto interveniente; ipsis quippe 
absentibus. (quum alii sacerdotes plerumque desint,) fideles 
nequeunt praecepto audiendi sacrum satisfacere, et de vita. 
periclitantes subsidio sacramentorura privantur. Quod si 
diseedendi extiterit necessitas, meminerint tridentinam legem 
exigere ut "Causa prius per Episcopum cognita et probata 
stt." Licentiam igitur hujusmodi petendam declaramus, quan- 
documque fieri poterit, quoties per integram hebdomadam, 
vel die Dominica, vel Festo de praecepto, a Congregatione^ 
sua vel Districtu sacerdos quilibet, curam animarum gerens,. 
abfuturus est. 



19 
TITULUS III. 

DE VITA ET HONESTATE CLERTCORUM. 

XV. De vestitu clericorum. 

Ecclesia praescribit oportere clericum vestes proprio suo 
statui congruentes semper deferre: volumus itaque et praeci- 
pimus, ut omnes sacerdotes liujus dioeceseos ecclesiae legem 
servent, domique degentes vel in templo, veste talari quae 
clerico propria est, semper utantur. Cum foras prodeunt 
breviore quadam veste indui licet, quae tamen nigri coloris 
sit et ad genua producatur, ita ut a laicis distingui possint. 
Stricto praecepto sacerdotibus nostris injungimus. ut tam domi 
quam foris, sive in propria dioecesi degant, sive extra eam, 
collare, quod romanum vocatur, gerant. (Conc. Pl. III. 77.) 

XVI. De negotiis saecularihus evitandis. 

Sacerdotes, excepto casu necessitatis, sese in testamentis 
conficiendis non immisceant, neque inconsulto Episcopo, sese 
constitui sinant executores testamentorum laicorum, aut or- 
phanorum custodes, (guardians,) neque in rebus pecuniariis, 
aut in executione quorumcumque contractuum se vades alio- 
rum constituant. 

XYII. Cauponae vitandae. 

Moaent Patres Concilii Balt II. 161 ut clerici omni studio 
caveant, £, ne corda eorum et conseientiae graventur crapula 
et ebrietate. 

"Ut flagitii occasionem, quae in caupoiHS et. tabernis deesse 
non solet, clericis adiraamus, eauponarum aditum et usum eis 
omuino interdicimus, nisi in itinere necessitatis causa." (Con- 
fer Conc. Pl. III. 80.) 

XVIII. Mulierum familiaritas arcenda. 
Quum sacerdotes non solum innocentes verum etiam ab 



20 

omni mala suspicione immunes esse debeant, "volumus ut 
saecularium mulierum, ne suis quidem exceptis, consortio et 
familiaritate nimia utantur, neque eas, licet propinqua cogna- 
tione conjunctas, in eadem secum domo commorari sinant, 
nisi fuerint vita et moribus spectatissimae, quaeque nullo modo, 
sive directe, sive indirecte, se sacris muneribus gerendis 
aut rebus ecclesiae administrandis immisceant. Oconomam, 
ancillam, aliamve famulam nullam habeant, nisi quae sit ma- 
turioris aetatis, famaque integerrima gaudeat. Nunquam 
coram illis aot propinquis, si quas apud se habeant, de gregis 
regimine, de ecclesiae negotiis, de parochianorum vitiis aut 
defectibus verba faciant." (Conc. Pl. II. 164.) 

XIX. A ludis et spectaculis abstineant. 

Ut ecclesiastico ordini honor suus et decus servetur, man- 
damus, ut sacerdotes a publicis equorum prorsus abstineant 
cursibus, a theatris et spectaculis." (Conc. Pl. III. 79.) 

XX. De rebus jpoliticis et saecularibus ne tractent. 

Sacerdotes in ecclesia a rebus politicis aut mere saeculari- 
bus discutiendis, tum extra ecclesiam, tum multo magis in 
ipsa, sedulo abstineant. (Conc. Pl. III. 83.) 

XXI. Negotiationes rejiciendae. 

Canonum praecepta de illicita clericorum negotiatione ab 
omnibus stricte servanda esse declaramus. (Conc. Pl. III. 82.) 

XXII. Medicorum exercitium proliibetur. 

Medicinam et chirurgiain, nec lucri gratia, nec caritatis 
specie, exerceant. (Id.) 

XXIII. Litigationes inforo saeadari vitentur. 

Hortamur sacerdotes nostros, "ubi cum homine etiam sae- 
culari et de rebus temporalibus difficultas oritu.r, ne quem- 
quam in jus vocent, aut vocati sponte se sistant, nisi res ali- 



21 

ter componi nequeat." (Conc. Balt. II. 155.) Omnino veta- 
mus, ne contra laicum de pecunia pro sedium locatione, vei 
alia de causa ecclesiae debita, coram tribunali civili agant, 
nisi accepta prius in scriptis Episcopi licentia* Ad tuendam 
porro immunitatem ecclesiasticam, quatenus inter nos fieri 
potest, districte iisdem proliibemus, ne contra sacerdotem, vel 
cjericum de rebus etiam temporalibus, coram judice civili li- 
tem intentent, sine permissione scripto expressa ipsius 
Ordinarii, cujus erit in omnibus liujusmodi casibus litem, 
quantum iieri potest, amice componere, re etiam, si opus sit, 
ad consultores vel aedituos delata. 

"Impedientes directe vel indirecte exercitium jurisdictio- 
nis ecclesiasticae, sive interni sive .externi fori, et ad hoc 
recurrentes ad forum saeculare, excommunicationem, speciali 
modo Romano Pontifici reservatam, ipso facto incurrunt." 
(Oonc, Pl. Balt. III. 84.) 

XXIY. De missae, diebusfestis, intentione. 

Juxta decretum a S. C. De Prop. Fide, nuper editum, nul- 
lae hactenus in hac regione sunt Paroeciae canonice institu- 
tae; proindeque pastores non tenentur ex justitia Missam 
pro populo sibi commisso diebus Dominicis et Festis applica- 

re. Cum autem id ex caritate valde deceat, eos.omnes enixe 
in Domino hortamur, ut Missam diebus praedictis applicent 
pro populo a quo sustentationem accipiunt. 



TITULUS IY. 

DE ZELO ANIMARUM. 

XX Y. Quae prae oculis habenda sint. 

u Non vos me elegistis sed ego elegi vos, et posui vos, ut 
eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat." Sacerdos 
verbo et exemplo oves sibi commissas instruere, et qua pas- 



22 

tor animarum pascere debet, ut sit fidelibus in exemplum in 
omni castitate et doctrina, illuminet his qui in tenebris et in 
umbra mortis sedent, et paret Dornino plebem perfectam. Vi- 
dete, fratres, vocationem vestram, etmeritocognoscetis digni- 
tatem vocationis vestrae, ut qua novae legis sacrificatores, 
conscientiarum judices, mediatores inter Deuin et hbmines, 
digne ambuletis. Jesus, Bonus Pastor, oves suas cognovit efc 
quaesivit. Zelo accensus civitates, oppida circuibat. Ex 
tanto zelo divini Salvatoris ad animas salvandas, pretium et 
dignitatem animae humaoae satis superque agnoscimus. Au- 
di S. Eusebium: "Si aon credis Creatori tuo, qui te ad suam 
imaginem efibrmavit, interroga Eedemptorem tuum: Ejus liu- 
miliationes, labores et dolores, vita ejus per triginta et tres 
annos in tanta paupertate totque angnstiis, ubique benefacien- 
do, peracta, docent te, quanta sit valoris et pretii animahomi- 
nis." Animas adeo pretiosas Jesus Christus nobis sacerdotibus 
commisit, quos vocavit, ut piscatores hominum fiamus, "re- 
portantes finein fidei nostrae salutem animarum." 



TITULUS V. 

DE SANCTITATE STATUS SACERDOTALIS. 

XXYI. Quae semper nostrum animum percellere debednt. 

Ut sacerdotes in omni loco bonus sint odor Christi, facti 
forma gregis ex animo, memoria altissima reponantur verba 
Conc. Trid. in proemio sess. 14 et in sess. 23 capt. I. "Mone- 
ant Episcopi suos Clericos, ut conversatione, sermone, scien- 
tia, Dei populo praeeant, memores ejus, quod, scriptum est: 
'Sancti estote quia et ego sanctus sum:' et juxta Apostoli vo- 
cem, 'nemini dent ullam offensionem,ut non vituperetur minis- 
terium eorum.' Mhil est, quod alios magis ad pietatem et 
Dei cultum assidue instruat quam eorum vita et exemplum, 
qui se divino ministerio dedicarunt." Praeclam sunt verba 
Sti. Joan. Chrjsos.: "Sacerdotimn ipsum m terra qiiidem 



23 

peragitur, sed in rerum coelestium classem ordinemque refe- 
rendum est, atque id quidem merito. Quippe non mortalis 
quispiam, non angelus, non alia quaevis creata potentia, sed 
Deus ipse ordinem hujusmodi disponit: idcirco necesse est, 
Sacerdotem sicesse purum, ut si in coelis ipsis collocatus, 
inter coelestes illas virtutes medius stet, terribilia namque 
atque horrifica sunt quae administrat. Si quis consideret, 
i quantum id sit mysterium, is probe .intelliget, quanto ho- 
nore, quantaque dignitate sacerdos Spiritus Sancti gratia 
dignatus fuerit. Etenim iis, qui terram incolunt atque in ea 
versantur, commissum est, ut ea quae in coelis sunt dispen- 
sent, iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus Opti- 
mus Maximus, nec angelis nec archangelis datam esse volue- 
rit, neque enim ad illos dictum est: quaecumque ligaveritis 
super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solve- 
ritis super terram, erunt soiuta et in coelis." 

Idem alio loco: "Quo igitur non oportet esse puriorem tali 
fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum 
carnem hanc dividentem, os quod igne spiritali repletur, lin- 
guam quae tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali 
sis insignitus honore, quali mensa fruaris. Quod angeli viden- 
tes horrescunt, neque libere audent intueri propter emican- 
tem inde splendorem: hoc nos pascimur, huic unimur, et facti 
suinus unum Christi corpus et una caro. Audiamus ergo et 
sacerdotes et subditi, quali esca facti sumus digni; audiamus 
■et horreamus: sanctis carnibus suis nos dedit expleri, seme- 
tipsum apposuit immolatum: quaenam igitur erit nobis excu- 
satio, cum talibus pasti, talia peccemus, cum lupi fiamus ag- 
num comedentes?" 



24 

TITULUS YL 

DE B0NIS ECCLESSIASTICTS. 

XXVII. De reditibus, eorumque ratione reddenda. 

Ut omnia recte ordinateque procedant, rectores missionum 
habeant librum computi in quo receptae et expensae, jura et 
debita, perspicue et accurate suo quaeque ordine describantur. 
(Oonc Plen. III. 275.) 

Libri computi mitti debent ad Ordinarium die primo 
mensis Octobris uniuscujusque anni, et ea inter, de quibus 
ratio specifice reddenda est sunt, Penny Collections, Seat Mo- 
ney, Pew Eent, Extra Collections, whether monthly, quar- 
terly or yearly, Christmas and Easter Collections. Collecta 
autem pro orphanis accurate adnotanda sunt et ratio de illis 
exhibenda intra hebdomadam post primam Dominicam Octo- 
bris. 

XXVIII. De inventariis. 

Praeterea, ne rectores et piorum locorum curatores proprias 
suas resrebus Ecclesiae immisceant, cnm famaesuae cliscrimine, 
fidelium offensione, vel injuria Ecclesiae, duplex conficiant 
rerom inventarium. In utroque hoc inventario - diligenter 
bona, tam mobilia quam immobilia, quae ad missionem vel 
locum spectant, notentur; in eo vasa sacra sacramque omnem 
supellectilem describant; omnia recenseantur quaecumque 
pertinent at domum prWoyteralem, scholas et coemeterium; 
neque omittant indicaio reditus permanentes, si qui sint, et 
onera, quibus ecclesia vel locus subjicitur. Inventarii uiiuin 
exemplar a pastore vel curatore, et aedituis vel consiliariis, 
subscriptum, ad cancellarium mittatur, ut in archivo clioecesa- 
no servetur, alterum in archivo missionis vel loci asservabi- 
tur. Inventarium singulis annis a pastore, et aedituis (Trustees) 
vel consiliariis, recognoscatur, bona intra annum acquisita vel 
onera suscepta adclantur, quorum item catalogus, rite signa- 
tus, cancellario transmittatur. (Conc. Pl. III. 276.) 



25 

XXIX. De donationibus. 

Ne contentioni inter successorem etdecessorem.de rebus 
mobilibus locus relinquatur, servetur regula statuta:ea scilicet, 
quae ecclesiasticis usibus apta rectori missionario donantur, 
esse missioni donata, nisi contrarium clare et inclubitanter 
pateat. (Conc. Pl. III. 276.) 

XXX. Aere alieno ne graventur. 

Strictissime proliibemus, vetamus et interdicimus, ne quis 
rector, sacerdos, et pii loci curator, sive % ecclesiae sive missio- 
nis sive Episcopi nomine, ecclesiam suam vel locum, aere 
alieno gravare quocumque titulo vel colore audeat ultra $300 
sine expressa et scriotis exarata licentia Ordinarii. (Conc. PL 
III. 279.) 

XXXI. De pecuniarum mutuo. 

Reprobamus quoque ac damnamus eum, qui haud paucis in 
locis inolevit morem deponendi apud sacerdotes pecuniam,. 
ea lege, ut foenore aucta stato tempore recuperetur. Prae- 
cipimus itaque ne quis liujusmodi deposita in posterum acci- 
piat, nisi prius Episcopi venia, in scriptis concedenda, liabea- 
tur. "Et illud quidem omnes pro comperto habeant, Episco- 
pos nullo modo teneri ad solvendum, si quis clericus, contra 
hanc ordinationem, mutuam acceperit pecuniam aut aes alie- 
num contraxerit." (Conc. Pl. III. 279.) 

XXXII. Poena contra transgressores. 

Si quis sacerdos in proprium sui ipsius commodum ecclesiam 
seu missionem aere alieno gravare, sine Episcopi licentia, au- 
deat, censura ecclesiastica plectetur. (Ibidem.) 

XXXIII. Contra incendia assecuratio. 

Propter semper imminens incendiorum periculum manda- 
mus, ut omnia aedificia ecclesiastica, contra damnum ex in- 



26 

•cendio oriunclum, ab nna vel pluribus societatibus, fiducia 
publiea merito gaudentibus, nomine corporationis vel Ordina- 
rii, ternpestive assecurentur. (Conc. Plen. III. 283.) 

XXXIV. Testamenta conficiantur. 

Omnes hortamur sacerdotes ut de bonis suis, si ulla csseut 

ipsis, testamcntuui aci normaui legum tempestive conscribant. 
(Conc. Plen. III. 277.) 



TITULUS VII. 

DE AEDITUIS LATCIS (TRUSTEES.) 

XXXV. Qui et quomodo eligendi. 

Ut omnis suspicio et periculum avaritiae, vel neglectus, 
vel rninus periiae administrationis rerum temporalium eccle- 
siae, et odium quod in illis admiuistrandis saepissirae contra- 
liitur, a sacerdotibus procul removeantur, in unaquaque 
ecclesia aliquos viros prudentes, aedituorum instar, ex 
iis quorum nomina ab ipso pastore ecclesiae fuerint ad iioc 
proposita, nominabimus. Eorum consilio utatur sacerdos in 
administrandis rebus temporalibus ecclesiae. (Conc. Plen. 
III. 284.) 

XXXVI. liectori subjiciunhir . 

Coetus aedituorum, sic constituti, missionis rector cx officio 
.suo erit praeses, siue cujus consensu niliil in coetu agendum 
vel statuendum est. 

XXXVII. Dissensiones ab lipiscopo decidendae. 

Si qua ullo tempore discrepantia, rectorem inter ct aedituos 
vel consiliarios, de rebus gorendis exoriatur, nec dissensio- 



27 

nem pacifice componere ipsi per se valeant, controversia ad 
Episcopum referatur, cujus judicio ac sententiae omnes pare- 
bunt. (Oonc. Plen. III., 287.) 



TITULUS YIII. 

DE MODIS PROHIBITIS PECUNIAS AD PIAS CAUSAS COLLIGENDI. 

XXX Y III. De collectis ad fores ecclesiae. 

Praxim. sicubi forte existat, pecuniam exigendi ad fores 
ecclesiae, Dominicis ac Festis diebus, ut quis ingredi possit 
ac sacrosancto Missae sacrificio interesse, eliminari praecipi- 
mus. (Conc. Pl. III. 288.) 

XXXIX. De renitentibus stipem dare. 

Districte prohibemus quominus sacerdos, ubi gravis culpa 
non apparet, sacramentalis abso-lutionis beneficium deneget 
ndelibus, qui nolint collectis stipem dare, ad quam sub pecca- 
to gravi teneri non constat, vel (quod longe detestabilius est) 
aegrotantibus ac morti proximis adsistere ac sacramenta 
praebere recuset. (Conc. Plen. III. 292.) 

XL. De colligendis eleemosynis extra districtum. 

Nullns sacerdos, curam animarum in dioecesi exercens, 
eleemosynas in districtu alterius sacerdotis, sine Ordinarii 
consensu in scriptis, vel Kectoris respectivi, colligere audeat 
Personae autem extraneae, sive sacerdotes, sive laici, colli- 
gere volentes, a nullo sacerdote licentiam obtinere valent, 
nisi Ordinarius veniam in scriptis iis prius concesserit. 

XLI. Ab altari non discedatur ad eleemosynas petendas. 

Xon decet sacerdotes intra Missarum solemnia ab altari 



28 

recedere. aedemque sacram circumire, ut a fidelibus eleemo- 
synas petant. Hanc perversam agendi rationem vetamus. 
(Conc. Plen. II. 364.— III. .293.) 



TITULUS IX. 

DE BAPTISMO. 

XLII. Quam citius administretur . 

Instanter rogamus, ut Christi sacramentorum ministri nullo 
modo sint causa, cur sacramentum Baptismi, adeo infantibus 
necessarium, differatur cum periculo salutis, id quod tamen 
facile accideret, si hujus sacramenti administrationem ad 
unam alteramve diem infra hebdomadam limitarent, aliterve 
erga rogantes parentes morosos sese ostenderent. 

XLIII. Quae nomina imponenda. 

Caveant quoque, ne morem gerant parentibus ant amicis 
exquirentibus, ut nomen aliquod fabulosum aut ridiculum 
baptizando imponatur, sed curent potius, ut quatenus fieri 
possit, nomina imponantur sanctorum, quorum exemplis fide- 
les excitentur ad pic vivcndum, et patrociniis protegantur. 
(Conc. Balt. II. 232.) 

XLIY. Qid et quot Patrini admittendi., 

Sedulo, in patrinis adhibendis in baptismo solemni, serve- 
tur lex. Plures quam duo adhiberi non possunt, ne cogna- 
tiones multiplicentur, et quamvis non videatur requiri ab 
ecclesia patrinus nisi in baptisino solemni, in baptismo privato 
tamen laudabilius adhibebitur. Caveat etiam Parochus ne 
tamquam patrinos admittat duos mares aut duas feminas; 
nam juxta Conc. Trid. patrini esse debent duo ad summum, 
nempe vir et femina. 



29 

XLY. Qui arcendi. 

Amoveantur a patrini officio omnes, qui sunt pravis mori- 
bus et perdita fama, ac proinde illi, qui sunt adscripti societa- 
tibus secretis, et ut tales publice cognoscuntur. 

XLYI. Quicl agendum in casibus extraordinariis. 

In casu quo praevideatur periculum magnae offensionis, si 
patrinus haereticus a parentibus designatus non admittatur a 
Parocho, poterit tunc permitti ut adsit quasi testis, quin ad- 
moneatur de tangendo infante, cum aqua infunditur. 

XLYIL De iis quaefieri nequeunt. 

MemineritParochus, mortale esseomittere caeremonias om- 
nes, vel aliqoam ex eis notabilem. Mortale esse omittere; 
unctionem Chrismatis vel Olei Catecuinenorum, aqua non 
consecrata baptizare, vel extra ecclesiam, sine necessitate vel 
aliquo magno incommodo. Neque potest baptismus in Sacris- 
tia conferri, non obstante quacumque consuetudine, nisi adsit 
rationabilis causa ab Episcopo aprobanda. 

XLYIII. Ubi administrandus baptismus. 

Qui ruri degunt, aut in pagis aut oppidulis, ubi nulla est 
ecclesia, infantes ad ecclesiam propinquiorem vel stationem, 
in qua sacrum fieri solet, baptizandos adducant. Quod si ob 
aeris intemperiem, iteneris difficultatem, parentum inopiam, 
vel alias graves causas, hoc fieri nequeat, tunc missionarii 
conscientiae et prudentiae relinquimus ut eos domi cum om- 
nibus ecclesiae caereinoniis, baptizet. (Conc. Balt. II. 237.) 

XLIX. De examine et receptione conversorum. 

Diligentissimum instituat examen sacerdos. antequam eos 
recipiat, qui unico Christi ovili incorporari postulant, ne Sa- 
cramentum Baptismi, prorsus initerabile, temere renovetur. 
Omnibus tamen diversarum sectarum perpensis doctrinis, 



30 

semper, nisi iu casu quo nullum sit dubium cle Baptismo 
praecedente, sub conditione baptizare licet, imo forsitan de- 
bet. Facta investigatione, recipiendus erit neo-conversus 
juxta modum descriptum in Instructione S. Officii Anni 1859, 
quam videre est in calce Conc. Balt. Plen. II., et.in Rituali- 
bus communiter. 

L. Quid in conditionata et absoluta Baptismi administratione 

faciendum. 

Si examine facto, Baptismus absolute conferatur, nulla se- 
quitur abjuratio neque absolutio: si sub conditione Baptismus 
sit iterandus, tunc 1. Habetur abjuratio seu professio fidei. 
2. Baptismus conditionalis. 3. Confessio sacramentalis cum 
absolutione conditionata. Quando denique vaiidum judican- 
dum iuerit Baptisma, sola recipitur abjaraiio - seu professio 
fidei c|i;ata absOlutio a censuris seqpittir. 

LI. De craniotomiae liceitate. 

'*Non esse licitam operationem chirurgicam, quam cranio- 
tomiam appellant, quando scilicet omissa ea mater et filius 

perituri sint, ea e contra admissa salvanda sit mater, infante 
pereunte," respon. S. Off". 1884. Moriente matre gravida, 
etiamsi conceptio a brevi tempore sit, inducat sacerdos mari- 
tum defunctae, vel propinquos, aut virum in munere publico 
constitutum, (ne sacerdos legis civilis laesae reus videatur,) ut 
chirurgus aut medicus advocetur, et sectio vcloperatio Caesa- 
rea quam citissime fieri possit, et foetus, si adhuc vivens, 
baptizetur. (Lehmkuhl.) 



31 
TITULUS X. 

DS CONFIRMATIONE. 

LIL JSfe in longum differatur. 

Quod ad sacrura Confirmationis Sacramentum spectat, om- 
nes Christi legatione fungentes hortamur, ut maximo cnm 
studio de isto, nostris temporibus tam necessario saerarnento, 
instructiones saepe traelant, neque quemquam, ut aliquando 
accidit, multos transire annos. siuant, antequam illud recipiat. 

LIIL Quomodo olea sacra servanda. 

Olea sacra in vaseulis suis argenteis, aut saltem stamneis 
bene coopertis, .-et snis itiscriptionibus 'littcris majnseulis inci- 
sis, Sacwlos dtcenter asservet in loco proprio, honesio ac 
mundo, sub ciavi ac tuta custodia, ne a quoquam nisi a sacer- 
dote, vel alio ecclesiae ministro temere tanorantur. 



k o l 



LIY. Qaando renovanda ei ubi condenda. 

Curet etiam ut quotannis et tempestive olea sacra renoven- 
tur. Asservari autem possunt sive in saerisiia, sive in ipso 
sacello baptisterii, sive in armario propealtare majus extructo. 

LY. De usu novi et veteris chrismatis. 

Rigorose sumencla est prohibitio utendi chrismate veteri, 
seu alterius anni, qoando chrisma novum habetur; graviter 
ergo peccaret sacerdos, qui posthabito chrisraate recenti ute- 
retur veteri. Licet autem in Baptismo solemni uti chrismate 
anni praecedentis, usquedum consecratum chrisma recens 
acceptum faerit; ac proinde non debet chrismatis et olei un- 
ctio omitti, eo quod olea recenter benedicta nondum haberi 
potuerint, neque ea de causa Baptismus diilerri ad aliucl tem- 
pus debet, quamtumvis breve. 



32 

LVL Quid circafontis benedictionem Sabbaio Sancto. 

Benedictio autem fontis Baptismalis in Sabbato Sancto fieri 
debet cum clirismate praecedentis anni, nisi parochus olea 
recentia sibi comparare potuerit, nec debet omitti infusio 
chrismatis et olei, usquedum aliud accipiatur. (S. R. Cong. 

19 Sept. 1859.) 



TITULUS XI. 

DE EUCHARISTIA. 

J 

LYII. ■ De Sacrae Communionis- frequentia.- 

Quod ad Sacram Eucharistiam frequentissime reeipieudam 
pertinet, nihil novi, praeter ea quae ab omnibus cognita sunt, 
-addendum habemus. 

LYIII. De quadraginta horarum expositione. 

Ad Christi fidelium autem erga SS. Sacramentum adaugen- 
«clum amorem, diligenter integram per nostram dioecesim ser- 
vari cupimus devotionem illam pulcberrimam, qua SS. Eu- 
oharistia in forma precum Quadraginta Horarum in ecclesiis 
solemniter exponitur et colitur. 

LIX. Proliibetur nocturno tempore, et indulgentiae 

declarantur. 

Expositio horis nocturnis,. ex dispensatione apostolica, fieri 
non debet, neque processio ex obligatione. Certiores fideles 
faciant pastores eos omnes, qui ecclesiam, in qua SS. Sacra- 
mentum exponitur, semel in triduo visitaverint, indulgentias 
omnes juxta Clementinain Constitutionem concessas obtinere 
posse, indulgentiamque plenariam huic visitationi adnexam 
ab iis omnibus lucrifieri posse, qui etiam pridie expositionis 
Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae reciperint. 



33 

LX. Communio Paschalis. 

Cominendamus ut Communio Paschalis in ecclesia parochiali 
suscipiatur, ut, quantum locorum adjuncta sinunt, ecclesiae 
universalis disciplinam sequamur. 

LXI. Quae prescribuntur circa tahernaculum. 

Sciant omnes SS. Sacramentam custodiendum esse supra 
corporali in tabernaculo, quod regulariter debet esse ligneum, 
extra deauratum, intus vero aliquo panno serico decenter 
contectum et canopaeo opertum. Praeter Crucifixi imaginem 
nihil omnino tabernacuio superimponatur. 

LXIL Quae circa ciborium. 

Sacra Eucharistia poni debet in pixide seu ciborio ex so- 
lida decentique materia, suo operculo bene* clauso, et albo 
velo cooperto. 

Vasa fiorum vel simile quid ante ostiolum tabernaculi re- 
tineri non possunt. Lumen semper accensum custodiatur. 

LXIII. De renovatione SSmae. PJucharistiae. 

"Frequenter, juxta Bituale Rom. semel autem in hebdo- 
mada," juxta Episcoporum Caeremoniali, "species renovandae 
•sunt." "Hanc regulam, ajunt Patres Baltimorenses, quam S. 
Bituum Congregatio nedum saepius confirmaverit, verum 
stricte et rigorose obligare declaravit, sacerdotibus omnibus 
fideliter servandam serio inculcamus. 77 

Addunt praeterea, juxta Rituale Romanum, ubi sacerdos 
novas consecraverit hostias, veteres primo distribuat, vel 
sumat, minime vero in tabernaculo servet; curet insuper ut 
particulae consecrandae recentes sint. 

LXIV. De facultate celebrandi ?nissam de Requiem in 

festis duplicibus. 

(Ex Audientia SSmi. diei 11 S&ptembris 1887.J 
SSmus. Dominus Noster Leo Divina Providentia P. P. Xlft, 



34 

refercnte me infrascripto Archiepiscopo Tyren. S. Cong. de- 
Propaganda Fide Secretario, R. P. D. Josepho Machebeuf 
Episcopo Denverien. facultatem benigne concessit. eum po- 
testate sobdelegandi Presbyteris sacro ministerio in sua Dioe- 
cesi fungentibus, celebrandi Missam cle Requiem bis in heb- 
domada etiam diebus ritus duplicis, exceptis tamen diebus- 
ritus duplicis primae et secundae classis, de praecepto, vigi- 
liis, feriis ac octavis privilegiatis. Valituro praefato Indul- 
to ad quinquennium. 

Datum Romae ex Aed. dictae S. Cong. die et anno utsupra.. 

Pro Secretario 

Zephyrinus Zitelli Off. 

LXV. Missa media nocte Nativitatis Domini. 

Incommoda, quae ex coetu fidelium habendo mecliam mft- 
nocteni in clie Natalis- Domini m .his regionibna .naacuatur, 
prae oculis habentes, prohibemus ne absque speciali pnviie- 
gio ecclesia ulla hujus dioeceseos aperiatur iiclelibus ad officia 
clivina vel sacrum accedentibus, ante quintam horam postme- 
diam noctem in festo' praedicto. Haec quae statuimus, in. 
fere omnibus archiclioecesibus hujus regionis observantur. 

LXVI. Privilecjium Qffzcii Divini reciiandi. 

Sacerdotes lmjus clioeceseds matutinum cuni Lauclibus ab i 
hora cluoclecima, i. e. a mericfie cliei praecedentis anticiparev 
valent. 

LXVII. De securiiate apiae materiae Sacrficii Missae. 

Summo studio curent sacerdotes ut sublimis hujus sacrificii. 
sit valicla utraque materia. Vinum nativiim comparare debent- 
a vitis cultoribus cathoiicis atque honestis. 

LXVIII. Qua hora celehrahitur. 

Simralis cliebus, hora statuta, hoc divinum sacriiiciunr 
offeratur. 



35 

LXIX. Onera quae suscipere non licet. 

Prohibemus, ne quis hujus Dioeceseos sacerclos, sine permis- 
sione nostra, onus Missarum in perpetuum, vel ad plures 
annos dicendarum, quas fundatas vocant, in se suscipiat, 

LXX. De Rubricarum observantia. 

Cnrent omnes Missalis Romani Rubricas accurate ac fkleli- 
ter observare. Consuetudines, aut caeremopias, quaehis aclver- 
santur, quamvis in aliis regionibus yigeant, diligenter evitent. 

LXXI. Vbi prohibeatur celebrari missa. 

Missa non celebretur in domibus privatis sine nostra ap- 
prohatione. 

LXXII. Quibus infirmis EucharisUa et Extrema Unctio 

adminisiranda. 

Moribundi, qui periculoso et diuturno laborant morbo. sae- 
pius Sacramento Encharistiae reiieiantur. "Pueri, qui ad air 
nos discretionis pervenerint, vici. septennes, et inmortis peri- 
culum inducantur, Communioue, absolutione et Extrema Un- 
ctione muniendi." (Lehmkuhl.) 

"Aegroto, hectica febri vel simili morbo laboranti, qui 
juxta experientiam vivet adhuc plures menses, sed intra an- 
num niorietur, missionarius potest administrare Viaticum et 
Extremam TJnctionem, eoqnod, quando verior aderit causa ea 
recipiendi,"non poterit haberi praesens missionarius, ob mag- 
nam distantiam et alias caosas." (Lehmkuhl. — S. C. de Prop. 
resp. 1801.) 

LXXIII. De aliis modis eos juvandi. 

Zelos maximus sit in visitandis infirmis et agonizantibus, 
etiamsi ulti-ma receperint sacramenta: "Et illos exhortetur 
pastor, consoletur, adjuvet, et elicito ab iis, si possit, novo 
confessionis et contritionis actu. nova iclentidem clonet abso- 
lutione." (Conc, Pl. Balt. II. 116.) 



36 

LXXIY. Quibus diehus solemnis expositio 88. Sacramenti 

haberi poterit. 

Solemnem benedictioneui, et quidem semel in die, in dioe- 
cesi nostra impertiri concedimus singulis diebus Domini- 
cis, festis de praecepto et festis I cl., festo SSmi Cordis et prima 
feria VI cujusvis mensis. quotidie in exercitiis. spiritualibus 
annuis Sacerdotum et Communitatum religiosarum, ter in qua- 
libet hebdomada Quadragesimae, quotidie in exercitiis men- 
sis Maji in honorem B. M, V., in festo Corporis Christi, et 
quotidie per Octavarn. . - 

LXXY. Quando abstinendum, quodque curandum. 

Illud autem haud exponendum, dum Missa celebratur, vel 
vesperae cantantur, censemus, nisi in ipso festo Corporis. 
Christi, vel per Octavam, vel in Quadraginta Horarum Ado- 
ratione. Monemus praeterea illam expositionem ita facien- 
dam, ut etiam externo ritu tanto Sacramento concilietur 
reverentia. 

LXXYI. De Consecratione annua SS. Cordi Jesu facienda. 

Statuimus nt in qualibet ecclesia Consecratio SSmo. Cordi 
Jesu, dum SSmum. exponitur, quotannis fiat, Dominica infra 
Octavam festi Sacr.atissimi Corclis. 

LXXYII. De exercitiis Marianis et Quadragesimalibus. 

Ut devotio erga Beatam Mariam Yirginem nutriatur, et in 
dies crescat, exercitia pia per mensem Maji in unaquaque Ec- 
clesia, apud quam sacerclos residet, locuin habeant. Per 
tempus Quadragesimale, saltem semel inhebdomada, concio 
Habeatur, et Yiae Crucis exercitium feria YI peragatur. 



37 
TITULUS XII. 

DE SACRAMENTO POENITENTIAE. 

LXXVIII. Habeantur confessionalia ad confessiones 

audiendas. 

Confessionalia in ecclesiis in loco patenti ac publico erigen- 
da sunt. Confessiones mulierum vel puellarum in aedibus 
vel alibi extra confessionalia non audiantur, exceptis quae 
surdae sunt, aut aegrotae. In confessionibus excipiendis, tam 
intra confessionalia, .quain in missionibus procul ab ecclesia, 
curandum erit, ut locus sit publicus etpatens, et utper crates 
interpositas confessiones excipiantur. 

LXXIX. Pueri saepius confiteaniur . 

Iterum iterumque hortamur sacerdotes ut cura maxima 
adolescentes sacramentis frecuentandis assuefaeiant. Liberi, 
qui nondum ad sacram primam synaxim accesserunt saltern 
quater in anno, i. e. singulis Qnatuor temporibus, ad confessio- 
nem sacramentalem admittantur. 

LXXX, Quomodo induti-confessiones sacerdotes audiant. 

Sacerdotes, audituri confessiones, talari veste, superpelliceo 
et stola violacea utantur, salva Religiosorum consuetudine 
legitima, qui tamen stolam violaceam super vestimenta ipso- 
rum religiosa semper adhibeant. 

LXXXL Sigillum sancte servetur. 

Sigillum sacramentale scrupulose servetur; et in collcquio 
familiari, de rebus in sacro tribunali auditis nunquam fiat 
sermo. 

LXXXIL Ad audiendas confessiones praesto sint. 

Statutis quibusdam diebus, et horis populo opportunig, 



38 

praesertim sabbatis et vigiliis festorum de praecepto. in eccle- 
sia se sistant sacerdotes, curam animaruin habentes, ad con- 
fessiones excipiendas. 

LXXXIII. De casibus reservatis. 

Intelligant Sacerdotesin facultatibus, quas eis per litteras 
jurisdictiouis concedimus, non orania comprehendi peccata, ad- 
eoque eis, absque speciali facultate a Nobis, vel ab Apostolica 
Sede impetrata, non competere potestatem absolvendi 

1. Ab haeresi et apostasia a fide et Schismate eos, qui in 
loco ubi Sanctum Officium exercetur (e. g. Eomae) delique- 
rint. 

2. Complices sibi in quolibet peccato mortali externo con- 
tra castitatem. 

3. Sacerdotem omnem, qui in confessione aut occasione aut 
praetextu confessionis, vel in Ioco ad accipiendas confessiones 
destinato, ad peccandum contra castitatem sollicitaverit. 

4. Personam in confessione, aut occasione, aut praetextu 
confessionis, aut in loco ad confessiones accipiendas destinato, 
ad peccandum contra castitatem a confessario sollicitatam, 
nisi prius sollicitantem Ordinario denunciaverit. 

5. Saeerdotem qui complicem^ sibi in ejusmodi peccato 
absolverit. 

6. Personam cujuscumque sexus, quae sacerdotem aliquem 
falso de sullicitatione denunciaverit. (JfJ 

7. Catholicos 'qui pust annum 1861 , vel inter se vel cum 
acatholica parte coram praecone Eaeretico matrimonium con- 
traxerunt, quique poenam excommunicationis inde incurrerint. 

8. Catholicos utriusque sexus, qui matrimonium, conjuge 
superstite, contrahere attentaverint. et inde in excommuni- 
cationem inciderint. (Conc. Balt. III. 124.) 

LXXXIV. De audiendis Religiosarnm confessionibus. 

Ad absolvendas religiosas, eis exceptis quae justade causa 
extra monasterium suum versantur, specialem a nobis requiri- 
tur facultas. Verba autem "extra monasterium versari" in- 
telligi debent, extra iRonasterium esse, (e. g. in itinere,) ut 
ordinarii confessarii copiam religiosa habere nequeat. 



39 

LXXXY. Quae nequeant nisi ordinarvum confessorem 

adire. 

Quod si in urbem, ubi ordinarius confessarius habitat, quae- 
<dam religiosa egrederetur, (e. g. acl negotia peragenda,) ad 
alium praeter ordinarium confessarium accedere nequit, nec 
ipse illam absolvere potest, siquidem copia ordinarii confessa- 
xii haberi valeat. 



TITULUS XIII. 

DE EXEQUIIS ET SEPULTURA. 

LXXX VI. Quando permiitantur in privato praedio. 

Quum plores quotidie ad fidem convertantur, quorum con- 
sanguineorum corpora in fondo domestico alieni coemeterii 
conduiitur, pariterque multi Catholici proprium fundum jam 
possiderint, antequam lex fuisset lata, (anno 1853,) vel certe 
sine ulla fraude post legem aequisierint, durom ipsis videtur 
post mortem ecclesiastico ritu foneris omnioo privari, nisi se- 
pulturarn sibi eligant ab iila consangoineorom et affinium se- 
jonctam. ln istis casibus declaramus licere ritus ecclesiasti- 
cos adhiberi, sive domi sive in ecclesia, quotiescumque ab 
Episcopo, ob graves rationes, interdictum non foerit. 

LXXXVII. Qukl de iis qui addicti fuerunt secretis 

societatibus. 

Catholici societatibus secretis alligati, non solum ad sacra- 
menta admittendi non sont, qoamdiu ligamen cum istis non 
solvont, sed etiam sepoltura ecclesiastica denegari debet iis 
qoi usqoe ad mortem in istis societatibus pertinaciter manse- 
runt. Quod si aliqoando contigerit. aliquem moribundum 
societati renuuciasse, ct pacem Ecclesiae impetrasse, ritus 
sacros in ejos sepoltura adhiberi permittimos, ea tamen con- 



40 

ditione, ut socii superstites, propriis ornati insignibus, funus 
non comitentur. 

LXXXVIII. Ubi sepeliendi parvuli sine baptismo. 

Parvuli sine baptismo decedentes seorsim in loco non be- 
nedicto sunt sepeliendi. 

LXXXIX. In Ucclesia funera celebranda, ritusque Ecclesiae 

servandi. 

Exequias defunctorum, quantum fieri potest, in ecclesia ce- 
lebrentur. "Sacras caeremonias acritus, quibus ex antiquis- 
sima traditione, et summorum Pontificum institutis, sancta 
mater Ecclesia Catholiea in filiorum suorum exequiis uti so- 
let, tanquam vera religionis mysteria, Christianaeque pieta- 
tis signa, et fidelium mortuorum saluberrima suffragia, Pa- 
roclii summo studio servare debent, atque usu retinere. His 
itaque praestandis, qua par est modestia ac devotione ita se 
liabebunt, ut ad defunctorum salutein, simulque ad vivorum 
pietatem, quemadmodum vere sunt, non ad quaestum, ejus- 
modi ritus sancte instituti esse videantur. Quod antiquissimi 
est instituti, illud, quantum fieri poterit, retineatur, ut missa 
praesente corpore defuncti pro eo celebretur, antequam se- 
pulturae tradatur." (Rit. Kom.) 

XC. Doceantur fideles qiiae vera sint sujfragia. 

Graviter monemus pastores, ut fideles ecloceant, non exter- 
na pompa vanoque apparatu, quibus persaepe vivorum potius 
quam mortuorum quaeritur honor, aniinas defunctorum juvari;. 
multiim vero eleemosynis, bonis operibus precibusqne piis, 
ac praesertim oblatione sacrificii Missae. 

XCI. Qui ecclesiastica sepultura privantur. Quid in casihus; 

dubiis agendum. 

Sepultura ecclesiastica privantur infideles, haeretici et 
schismatici; excommunicati notorii et vitandi; increduli vel 



41 

apostatae; suicidae, nisi probabile sit eos in amentia, sive ra- 
tionis impotes, sibi vim intulisse, aut ante decessum poeni- 
tentiae signa dedisse; omnes peccatores publici et notorii, qui 
in impoenitentia defuncti sunt; demum, qui duello perierint, 
dederint vel non dederint resipiscentiae indicia. 

In dubio consulendus erit Ordinarius, cum id fieri poterit; 
secus autem in partes lenitatis et misericordiae propendeat 
judicium,. 



TITULUS XIY. 

DE MATRIMONIO. 

XCII. De contralientium ~et sacerdotum obligatione, deque 

poena transgressorum. 

Quum matrimonium sacramentum magnum sit, in Christo 
etin Ecclesia, rite semper et sancte celebretur. G-raviter ergo 
peccant, qui negiecto sacerdotum ministerio, coram magistra- 
tu civili, gravius etiam, qui coram praecone protestantico, 
illud contrahunt. Xullus sacerdos in hac dioecesi adsistat 
matrimonio eorum, qui in matrimoniis mixtis coram sacerdote 
catholico prius contrahunt et postea coram praecone, vel 
vice versa. 

Decernimus Catholicos, qui coram ministro cujuscumque 
sectae acatholicae matrimonium contraxerint, vel contrahere 
attentaverint, excommunicationem ipso facto incurrere Xobis 
reservatam. 

XCIIL Quibus in casibus Jiaec poena mitigetur, et quid tunc 

agendum. 

Si autem mora necessaria ad facultatem absolvendi peten- 
dam a Nobis, vel a Yicario nostro Generali, magnum ali- 
quando afferat incommodum, indulgemus, ut a pastore loci, 
vel si copia ipsius adeundi non sit, a quocumque saeerdote, 



42 

qui facultatibus gauclet excipiendi confessioncs, ahsolvi pos- 
<sint cxtra tribunal poenitcntiae. gravi prius injoncta poenU 
tentia. ln his autem casibus Nos, vel Vicarium Nostrum 
Generalem, monere quamprimum sacerclos, qui cos absolvit, 
tenebitur, ct rationes assignare, ob quas id nccesse esse judU 
cavent. Volumus autem, ut in ornni casu absolutio ab hae 
censura vel palam detiir in puhlico fidelium coetu, vel ita 
saltem ut illius notitia satis publica habeatur, ad scandalum 
.reparandum. 

XCIV. Catholici a mixtis matrimoniis avertantur. 

"Sciant sacerdotes et scmper prae oculis habcant, rnala per- 
multa, ut experientia in nostra dioecesi satis probavit, ex 
matrimoniis mixtis fere semper oriri. Quapropter omnibus 
sacerdotibus nostris in Domino praeeipimus, ut summa dili- 
gentia tam publicc quam privatim Mcles ab istis matrimoniis 
arcere conentur. Dispensationes ergo in matrimoniis, ubi 
intercedit impedimentuin dirimens, vid. disparitatis cultus, 
vel impedimentum impediens, vid. diversae religionis, raro, 
et non nisi ob graves causas canonicas, a nobis concedentur. 
Ecclesia cnim semper aversata est nuptias inter catholicos ct 
acatholicos, tum ob fiagitiosain in divinis communioncm, tum 
ob gravissimum periculum vel pcrversionis catholicae partis 
tcI pravac institutionis prolis nasciturae. 

.XCV. Cautiones ab Ecclesia requisitae in matrimoyiiis mixtis. 

Hinc fit, ut quando de impedimento mixtac religionis agi- 
tur. Ecclesia sine gravi causa ct absque promissionc adhibcn- 
<li cautiones, quibus periculum pro parte catholica ct prole 
tiat rcmotum, nunquam dispensct. Cautiones autem sunt 
.sequentes: 

"Ut sciliect, non solum catholicus eonjux ab acatholico per- 
vcrti non possit, quin imo ipsc catholicus conjux tcncri se 
sciat ad acatholicum pro viribus a.b crrore rctrahenclum; vc- 
rum etiam, ut universa utriusque sexus proles ex mixtishisce 
matrimoniis procrcanda, in sanctitate catholicae rcligionis 
cducari omnino debeat. Quae quiclem cautiones rcmitti scu 



dispensari nunquam possunt, cum in ipsa naturali et divina 
lege fundentur, quam Ecclesia et haec Sancta Sedes sartam 
tectamque teneri omni studio contendit, et contra quam sine 
ullo dubio gravissime peccant, qui, promiscuis hisce nuptiis 
temere contrahendis. se ac prolem inde excipiendam perver- 
sionis periculo •committunt." (Instr. de Matrim. die 15 Nov. 

5.) 



XCVI. Quo modo et ubi haec matrimonia celebraniu, Quifam 

nulla est dispensatio. 

Haec mixta conjugia extra ecclesiam vel sacristiam, et abs- 
que sacerdotis benedictione, ulloque alio ecclesiastico ritu, ce- 
lebrari debent. Italis autem, de quibus non constat italicum 
domicilium omnino deseruisse, ex decreto Pii IX, (Inquis.) 
dispensationes de impedimento mixtae religionis concedi noa 
possunt. Neque dari potest dispensatio in casu matrimonii 
catholici cum viro vel muliere Judaeis. 

XCVII. Quodnam sit privilegium Paulinum, et qnomodo 

intettigendum. 

Infidelium matrimonium, ex concessione divina, dissolvi 
posse constat ex verbis Apostoli, (I. Cor. VII, 15,) quando 
alteruter conjugum ad fidem convertitur, et alter nec conver- 
ti ad fidem, nec cum conjuge converso pacifice et sine injuria 
Creatoris cohabitare velit. Quum hae conditiones verifican- 
tur, et conjux ad fidem conversus novum matrimonium im\ 
vinculum, quod per matrimonium in infidelitate contractum 
constitutum erat, dissolvitur. 

Sin autem post baptismum unius conjugis, sed antequam 
novas ineat nuptias, alter conjux etiam convertatur ad fidem 
et baptizetur, hic ad illum tanquam conjugem recipiendum 
tenetur, etad cohabitandum cum eo compelli potest. 

Conjux, qui jam matrimonium in infidelitate cum infideli 
contraxit, et conversus deinde ad fidem baptizatus fuit, ne- 
quit novum matrimonium inire, quin prius interpellet conju- 
gem infidelem circa ejus voluntatem cohabitandi pacifice et 
sine Creatoris injuria. Quod si eonjux infidelis nequeat legi- 



44 

time interpellari, recurrendum est ad S. Sedem pro dispen- 
satione. 

XCVIII. De Bannis seu promidgationibus matrimoniorum. 

In ; locis ubi singulis Dominicis missa celebratur, tribus 
bannorum proclamationibus, inter missarum solemnia, fide- 
lium matrimonia colionestari oportet, in ecclesiis in quibus 
missa una vel duabus dominicis in mense celebratur, pro 
rata, una vel duae proclamationes fiant. 

XCIX. Qua in ecclesia promulgationes faciendae, etiam 
clauso tempore. Qui praeesse jus habeat. 

Si contrahentes in diversis paroeciis habitant, in utroque 
loco fiant proclamationes. 

Hoc in casu curet Pastor coram quo Sacramentum perfi- 
ciendum erit, ut rectam probationem habeat de statu libero 
illius partis quae alienae paroeciae pertineat. 

In ejusmodi praeterea casu, ubi nempe sponsus etsponsaad 
diversas paroecias pertinent, coram pastore sive mulieris 
sive viri sacramentum perficere licet, et ille coram quo perfi- 
citur integram oblationem retinere potest. 

In mixtis matrimoniis, proprius pastor est pastor partis ca- 
tholicae, ut patet. 

Proclamationes fieri debent etiam tempore clauso, i. e. a 
Dominica I Adventus usque ad diem Epiphaniae, et a feria 
IV Cinerum usque ad Octavam Paschatis inclusi^e. 

C. Quodjus dispensandi sacerdos habeat. . 

Quilibet, sacerdos de una bannorum promulgatione dis- 
pensare potest. 

CI. De hora diei et loco celebrandi matrimonia. 

Matrimonia fidelium semper in ecclesia celebrentur, nisi 
ecclesia adhuc desit, Ardenter autem desideramus, ut ma- 
trimonia quantum fieri potest ; celebrentur mane et cum missa. 



45 

pro Sponso et Sponsa, in qua benedictio nuptialis excipiatur. 
Haec specialis benedictio extra missam dari non potest. 

CII. Quodnam sit quasi domicilium. 

Quasi domicilium in ordine ad matrimonium censetur com j 
moratio per spatium unius mensis, seclusa intentione de ani- 
mo ibi per majorem partem anni manendi. (Inquis. 1886.) 

CIII. Sjpecialis concessio absolvendi jpro retroactis casibus^ 

N. B. Conceditur facultas ab Ordinario hujus dioeceseos 
ut quilibet sacerdos possit ab hac die 10 Aug. usque ad diem 
primam (exclusive) Jan. 1890 illos absolvere, qui ante diem 
1 Aug. aliquo modo matrimonium contra ordinationes eccle- 
siae contraxerint. Qui autem ita fecerint a die prima Aug. 
1889, illi in casum reservatum, et in excommunicationem No- 
bis reservatam, inciderunt. 

CIY. Dispensationes telegraplio ne committantur. 

Dispensationes non debent peti per telegraphum nisi gra^ 
vissima urgeat causa. 

CV. Parocho proprio oblationes debentur. 

In casu in quo nubentes pertinent ad aliam paroeciam, et 
extra eorum paroeciam, cum licentia parochi, matrimonio 
conjunguntur, oblationes integrae ad eorum parochum mit^ 
tendae sunt. 

CVI. Cum duo sint parochi proprii, oblationes dimidiabunt. 

In casu in quo nubentes ad duas diversas paroecias perti- 
nent, et extra eorum paroeciam. cum licentia utriusque eorum 
parochi, matrimonio conjunguntur, dimidientur oblationes et 
utriusque pars ad utriusque parochum mittatur. 



CVIL Ecclesia aversatur matrimonia mixta. 

Hortamus vos omnes in Domino et obsecramus, fratres 
dilectissimi, ut memoria fixa teneatis quae non nostris sed 
Sanctae Sedis verbis dicturi sumus. Graviter cum oneretur 
eonscientia nostra in dispensationibus erogandis de matrimo- 
niis mixtis, non juxta beneplacitum nostrum tales dispensa- 
tiones clare possumus: "Ecclesia eoim semper aversata est 
nuptias inter Catholicos et Acatholicos, tum ob flagitiosam in 
divinis communionem, tum ob gravissimum periculum vel 
perversionis Catholicae partis, vel pravae institutionis prolis 
sasciturae. (Conc. Plen. III. 130.) 

OVIII. Conditio prolis ex hujusmodi matrimoniis susceptae, 

His verbis Concilium Baltimorense Plen III., sequens ins- 
truetiones saepe repetitas S. Sedis, nos admonuit de effectibus 
malis, nec non periculis, quae ex hisce conjugiis fere semper 
dimanant, et quae nostra experientia satis superque confir- 
mavit. Cum enim pars acatholica est mulier, penes quam 
est prima sobolis educatio, quid de Religione iiberorum non 
est timendum? Et contra, si mater quidem Catholicam reli- 
gionem colat, pater vero acatholicus, in puerorum conspectu 
dicta uxoris et facta, quae ad Religionem pertinent, joculari- 
ter illudat, annon puerilis animus liberorum, penes quos plu- 
rimum valet patris auctoritas, de veritate Religionis, quam 
sequitur mater, nonnihil dubitaverit? Quid, si seria oboria- 
tur inter virum et uxorem de Religione disputatio? Annon 
liberi, sensim in Religionis prolabentur indifferentiam, qua 
nihii exitialius, nihil Religioni inimicius? 

CIX. Conditio ejusdem post catholici genitoris mortem. 

Huc accedit, quod si alteruter coujugum, qui Catholicus 
sit, vita functus liberos in prima aetate reliquerit, alteri con- 
jugi haeretico liberum erit venenatis sectae suae sensibus 
filios suos ihitiare. (Clem. XIII. 1763.) 



47 

CX. Ecclesia liaec conjugia, aegre, gravi de causa, 
magnisque cautionibus, permittit. 

Si Apostolica Secles mixta haec conjugia quancloquc permi- 
serit, id gravibus dumtaxat de causis, acgre aclmoclum fecit, 
et non nisi expressa semper conditione cle praemittendis ne- 
cessariis opportunisque cautionibus, ut scilicet, non solum 
catbolicus conjux ab acatholieo perverti non posset, quin. imo 
catholicus ipse conjnx teneri sc sciret ad acatholieum pro 
Tiribus ab errore retrahendum; verum etiam, ut universa 
utriusque sexus proles, ex inixtis hisce matrimoniis procrean- 
da, iii sanctitate catholicae Religionis cclucare omnino deberet. 
Quae quidein cautiones remitti seu dispensari nunquam pos- 
sunt,. cum iu ipsa naturali ac divina lege mnclentur, quam 
Ecclesia ctSancta Secles sartam tectamquc tcneriomni stuclio 
€ontendit, et contra quam siue ullo clubio gravissirne pcccant, 
qui promiscuis hisce nuptiis teinerecontrahenclis sc ac prolem 
exinde suscipiendam perversionis periculo committunt.. In- 
super in tribuendis hujusmodi clispensationibus, praeterenun- 
tiatas cautiones, quae praemitti semper debent, ct de quibus 
dispensari nullo modo unquam potest, acljectae quoque fuere 
conditiones, ut haec mixta conjugia, extra ecclesiam et abs- 
que parochi benedictione, ulloque alio ecclesiastico ritu, cele- 
l^rari debeant. Quae quidem conclitiones eo potissimum, 
spectant, ut-in catholicorum animis nunquam obliteretur me- 
moria tum canonum, qui istiusmodi mixta matrimonia cletes- 
tantur, tum constantissimi illius studii, quo sancta Mater 
Ecclesia nunquam clestitit iilios suos avertere ac deterrerc ab 
iisdem mixtis conjugiis, in eorum et futurae prolis perniciem r 
contrahendis. (Instr. Secret. 1858.) 

CXI. Verba Pii VIII, liac de re, ad Arcliiepiscoimm 

Coloniensem. 

Pius VIII ad Archiepiscopum Coloniensem gravissime in- 
culcat: "Nostis autem, Yen. frater, ipsas omnes cautiones 
eo spectare, ut hac in re naturales clivinaeque leges sartae 
tectaeque habeantur; quandoquidem exploratum est, catholi- 
cas personas, seu viros seu mulieres, quae nuptias cum aca- 



48 

tholicis ita contrahunt, ut se aut futuram sobolem periculo 
perversionis temere committant, non modo canonicas violare 
.sanctiones, sed directe etiam gravissimeque in naturalem at- 
que divinam legem peccare." 

CXII. Quibus conditionibushaec disperisatio dari possit. 

Secundum hanc doctrinam, S. Sedes seniper constanterque. 
retinuit atque retinet, nullo modo in vetito mixtae religionis 
fas esse dispensare, nisi singulis in casibus, praeter causas ca- 
nonicas, simul concurrant tres conditiones sequentes, videli- 
cet: 1. Ut partes, et praesertim haeretica, Veras cautiories 
praestiterint, quibus se coram Ecclesia obligent ad ea, quae ab 
iisdem eadem Ecclesia exigit; inter quae praecipuum locum 
tenet catholica educatio universae omnino prolis, absque ulla 
exceptione sive restrictiorie. 2. Ut superior ecclesiasticus 
moralem certitudinem habeat, sive de cautionum siriceritate 
pro praesenti, sive de earumdem adimpletione pro futuro. 
3. Ut cautionis exhibitio notoria sit, velsaltem talis esse pos- 
sit, ad omne scandalum removendum. (S. 0, 1880.) 

CXIII. Instructio ad Episcopos hujus regionis. 

Instructio Card. Barnabo (1868) ad Episcopos Americae 
Septentrionalis haec habet: "Enixe peto a charitate tua, ut 
quantam in Domino poteris, fideles tibi commissos a mixtis 
matrimoniis contrahendis arcere satagas atque contendas, quo 
gravissima, quae in iis continentur, pericula praecaveantur. 
ac devitentur." 

CXIY. Quomodo se gerent pastores, tum in imminentibus 

casibus, tum gregem instruendo. 

Moneantur tamen animarum pastores, ut in hisce promis- 
sionibus exigendis, fortiter quidem in re, in modo tamen sua- 
viter se gerant, ne inde mala oriantur graviora. Quod eo 
magis praecavendum, cum constet raro in hisce regionibus ab 
Episcopo vel Sacerdote pro ineundis ejusmodi uuptiis dispen- 
sationem peti, doneb res jam eo usque processerit, ut Matri- 



49 , 

monium per Ecclesiae monita abrumpi posse vix ne vix qui- 
dem sit sperandum. Omnis opera in eo potius ponenda est 
ut fideles a mixtis istis conjugiis omnino deterreantur. Hor- 
tamur igitur animarum pastores, ut semel saltem in anno, 
tempore praesertim Adventus vel Quadragesimae, gravissime 
greges sibi commissos mala, quae ex iis pullulant, edoceant, 
simulque fidei pericula indicent, quae tum sponso catholico, 
tum proli suscipiendae imminent (Conc. Pl. Balt.II. 335. 336.) 



TITULUS XV. 

DE SACRORUM RITUUM OB3ERVANTIA. 

OX V . Quam liorum aestimationem habere debeamus. 

Cum mens humana per sensibilia ad spirituales, quibus Deo 
conjungimur, actus elevetur, factum est ut ab Ecclesiae pri- 
mordiis, ad fideles magis excitanclos ad rerum divinarum 
contemplationem, atque ad fovendum et augendum interiorem 
Dei cultum, certi instituti sint ritus ac caeremoniae, praeser- 
tim in Missae Sacrificio obeundo, et Sacramentis adminis- 
trandis. 

Jam vero de ritibus ac caeremoniis sacrificii Missae fere ne- 
cesse non est quidquid dicere; quum omnes hujus occidenta- 
lis regionis sacerdotes noverint ritum Romanum apud nos 



vigere. 



CXYI. In Missa nihil addatur nec omittatur. 

Itaque in Missa celebranda, sive sit solemnis, s^ve privata, 
caeremoniae omnes in Eituali Bomano praescrip^ diligenter 
ac accurate servandae sunt, nihil addendo aut omittendo. 



50 

CXVIL Rituale Romanum observetur, ac diligenter perpen- 

datur. 

In administrando sacramenta leges Eitualis . Romani, vel 
ejus excerpta, quae habentur in Caeremoniali Baltimorensi, 
servari volumus ac jubemus. Perpendant sacerdotes sapien- 
tem Patrum Baltimorensium locutionem: ''Quum in Sacra- 
mentis conferendis non ea tantum, quae ad materiam, ut ajunt,. 
formamque pertinent, accurate attendenda sint; sed et omnes 
sacrae disciplinae leges, singulosque ritus, ac caeremonias in 
unoquoque Sacramento praeceptas fideliter et sancte servare 
oporteat; idcirco valde optamus, ut ab omnibus animarum 
curam gerentibus rubricae Ritualis Romani, saltem semel sin- 
gulis annis, diligenter evolvantur." (Conc. Balt. II 209. etc.) 



TITULUS X.VI. 

DE JURIBUS STOLAP] ET MISSARUM STIPENDIIS. 

CXVIII. Quomodo se gerent sacerdotes circa oblationes 

pro ministerio. 

Quidquid a fidelibus occasione administrationis baptismi. 
matrimonii vel alicujus functionis sacrae de more sacerdoti- 
bus offeratur, accipere possunt. Proliibemus autem, quomi^ 
nus ullum pactum vel stipulatio de pecunia solvenda sive 
ante sive post functionem intercedat, vel sacramenta, intuitu 
pecuniae non solvendae, denegentur. A pauperibus, qui non 
habent quid dent, nihil omnino peta.tur. 

CXIX. De Missarum stipendiis, 

Stipendium pro Missa privata erit unum dollarium; pro 
Missa cantata cum Exequiis decern dollaria; pro Missa so- 
lemni viginti dollaria; pro Missa lecta cum Exequiis quinque 
dollaria. 



51 

CXX. De salariis, atque JSfativitatis et Paschatis colkctis. 

Tamquam salarium Pastores $600,00 accipient, Assistentes 
$400,00. Collectae quae fhmt tempore Nativitatis et Pascha- 
tis in thesauro Ecelesiae deponendae sunt. Si quis autem 
pastor $600.00 acquirere nequit, quin partem abstrahat a 
collectis Nativitatis et Paschatis, tantum illi abstrahere licet, 
quantum requiritur ad summan $600,00 complendam. 



TITULUS XVII. 

I)E PATRONO ET TITULARI ECCLESrAE PROPRIAP:. 

CXXI. Qao ritu cdebrandum Titularis Festum. 

Festum Titularis Ecclesiae cujuscumque saltem.benedictae, 
quamvis non consecratae, a clero ipsi adscripto peragi debet 
sub ritu duplici primae classis cum octava, tam in officio quam 
in missa. (S. II. C. 1872.) In urbibus die festo celebretur; 
rure quoad externain solemnitatem in Dominicam sequentem 
transferri potest. In suffragiis divini officii fit Titularis 
Commemoratio in Yesp. et Laudibus, etiamsi Titularis sit 
mjsterium, e. g. SS. Trinitatis. 

CXXII. De Festis infra liebdomadam. 

Festa, quae his in locis de praecepto sunt, ab omnibus ob- 
servari debent. Cum autem difficilc sit a servilibus operibus 
abstinere, cum infra hebdomadam cadant, saltem una Missa 
mane diluculo celebrari debet ad satisfaciendum eorum devo- 
tioni, et cetera omnia ut in Dominicis habeantur. 
■ Festum Immaculatae Conceptionis B. M. Y. in omnibus 
hujus Dioecescos Ecclesiis debita solemnitate et ritu peculia- 
ri celebretur. 



52 

CXXIII. Quaenam ■ sint, praeter Dominicas, Festa de 

praecepto. 

Festa de praecepto in nostra dioecesi sunt: Iramaculata 
Conceptio B. M, V.; Nativitas D. N. J. C; Circumcisio D. N. 
J. C; Ascensio D. N. J. C; Assumptio B. M. V.; Festum 
Gmnium Sanctorum. 



TITULUS XVIII. 

DE SCHOLIS. 

CXXIV, Quanti sit educatio parvulorum. 

Christus Salvator Noster, qui parvulos tenerrimo et arden- 
tissimo dilexit amore, merito nos, nisi disciplinae illorum chris- 
tianae totis viribus incumbamus uti servos indignos et igna- 
vos habebit. Quoniam autem parvuli per suavem et sacro- 
sanctam christianam disciplinam ad Christi imaginem effor- 
mantur, quantum ejusmodi disciplina importet nemini pates- 
cere non potest. Neque fieri potest quin gravi moerore affi- 
ciamur, quum per universam hanc mundi regionem, publicis 
nostris in scholis, Christum ejusque Ecclesiam ignorari cerni- 
mus, falsam mancamque scientiam praevalere. 

CXXV. Quae de parvulorum educatione statuta ac servanda 

sunt. 

Ut ergo parvulos Sanctae Matris Nostrae Ecclesiae, cives 
coelo dignos et patria efficiamus, animo forti ardentique eni- 
tamur, et ea teneamus alta mente infixa quae in Conc. Balt. III 
decreta sunt: 

1. Prope unamquamque Ecclesiam, ubi nondum existat, 
scholam parochialem intra daos annos a promulgatione hujus 
Concilii erigendam et in perpetuum sustentandam esse; nisi 
Episcopus, ob graviores difficultates dilationem concedendam 
esse judicabit. 



53 

2. Sacerdotem, qui intra hoc tempus erectionem vel susten- 
tationem scholae gravi sua negligentia impediat, vel post re- 
petitas Episcopi admonitiones nou curet, mereri remotionem 
ab illa Ecclesia. 

3. Missionem vel paroeciam, quae sacerdotem in erigenda 
vel sustentanda schola adjuvare ita negligat, ut ob hanc supi- 
nam negligentiam schola existere non possit, ab Episcopo esse 
reprehendendam, ac, quibus efficacioribus ac prudentioribus 
modis potest, inducendam ad necessaria subsidia conferenda. 

4. Omnes parentes catholicos prolem suam ad scholas paro- 
chiales mittere teneri, nisi vel domi, vel in aliis scholis catho- 
licis, christianae filiorum suorum educationi sufficienter et evi- 
denter consulant; aut ob causam sufficientem ab Episcopo ap- 
probatam, et cum opportunis cautkmibus retnediisque, eos ad 
alias scholas mittere ipsis liceat. Quaenam autem sit schola 
catholica Ordinarii judicio deferendum relinquitur. (Conc. 
Balt. III. 199.) 

CXXYI. Uniformitas sit in electione librorum. 

Nostris in scholis uniformitas quoad libros, quibus diycipuli 
utantur, existere debet et de hoc pastores rogantur ut inter 
se statuant, quibus libris uti discipuli debeant. 



TITULUS XIX. 

DE VERBI DIVINI PRAEDICATIONE. 

CXXVII. De ejus necessitate. 

Praeceptum divinum est, pastores oves suas verbo divino 
pascere debere. Praecipimus ideo Ut animarum curam geren- 
tes, per se vel per alios idoneos, si legitime impediti ipsi fue- 
rint, diebus saltem dominicis et festis solemnibus, plebes sibi 
commissas, pro sua et eorum capacitate, pascant salutaribus 
verbis docendo ea, quae scire omnibus necessarium est ad 



54 

salutem, annuntiandoque eis, brevitate et facilitate sermonis, 
vitia quae eos declinare et virtutes quas sectari oporteat, ut 
poenam acternam evadere et coelestem gloriam consequi va- 
leant. (Conc. Trid. cle Ref.) 

CXXVIII. Quae vitanda sint. 

Serio monemus praedicatores, ut profanas vocum novitates 
devitent; in iis enim dolhs et periculuni saepehumero la~ 
tent. Ineptae autem et aniles fabulaene e suggestu enarren- 
tur ipsa ratio suadet. 

CXXIX. Diehusfestis, in omnibus missis, verba ad popu- 

lum Jiabeantur. 

Quum plures sint fideles qui necessitate coacti, aut volun- 
tate, missis privatis assistunt dominicis cliebus, inter quarum 
celebrationem, ne una quidem vice toto anno, pascuntur salu- 
taribus verbis, praecipimus, ut diebus Dominicis et festis so- 
lemnibus, ctiam aestivo tempore, omnes, qui curam habent 
animarum, inter celebrationem omnium omnino missarum 
quibus adstant iideles, sive illae missae sint cantatae, sive 
privatae, vel etiam valde mane celebrentur, evangelium diei 
occurrentis lingua vernacula distincte iegant, atque, si tempus 
patiatur, per cluoclecimam horae partem, populum in lege 
Domini erudiant, onmi consuetucline aut praetextu in contra- 
lTdin non obstante. 



TITTLUS XX. 



DE CATHEDRATICO. 

CXXX. De sustentatione Episcopi. 

Quum in hac regione vix ulla sit mensa episcopalis, unde 
possit Episcopus vitam honeste sustentare, dioecesis, cui invi- 



55 

gilat, temporalia ad hoc necessaria subministrare debet. 
Nolumus de praesenti aliquid clefinite de hac re statuere sed 
sacerdotes aliquos designabimus, quorum erit cum aliis con- 
silia couferre, et quid ab unaquaque Ecclesia certo dar-i possit 
inquirere; et quod promissum est, clebito tempore obtimere, 
ut sic facilius et efficacius -munus nostrum exercere possimus 
et onus Nobis impositum portare. 

GXXXI. Ex quibus fundis subducenda. 

Quum et justitia suadeat, et S. Congregatio declaraverit 
Episcopo jus esse media sustentationis ex omnibus dioecesis 
Ecclesiis recipiendi. decere credimus et ab omnibus desiderari 
haud dubitamus, ut haec obtineantur, quin laedatur ullo modo 
dignitas Episcopalis. Quare praecipimus ut ex ordinariis ec- 
clesiarum proventibus summa statuta subtrahatur, et nolumus 
ut collectiones publicae ad hunc linem instituantur. 



TITULUS XXI. 

DE PAUPERIBUS ET MODO E03 SUBLEVANDT. 

CXXXII. Sbcietates 8. Vicentii de Paulo instituantur . 

Sacerdotes enixe in Domino hortamur et obsecramus, ut 
indefesso zelo et charitatis pleno pauperes disquirant paroe- 
ciae suae, eosque in ipsorum necessitatibus sublevent, non 
solum quia egentes sunt, sed quia perversionis periculo maxi- 
me exponuntur. Quod ut melius perficiatur, praecipimus et 
mandamus, ut in unaquaque paroecia, praesertim hujus urbis, 
Denver, instituat pastor societatem S. Yicentii de Paulo, 
cui incumbet pecunias colligere, paupereshonestos clisquirere 
atque sublevare. Societas ita constifuta semel saltem in men- 
se conveniat praesente pastore. Qui his societatibus praesunt 
semel in mense, sub uno quem sibi elegerint praeside, in 
unum lociim conveniant, ut omnia bene facilitcrque peragau- 
tur. Invigilent pastores cura maxima in adolescentes utriusque 
sexus, praesertim in puellas, qui ephemerides in viis publicis 
venditant, ct in alios periclitantes. 



56 

TITULUS XXII. 

DE ORPHANIS. 

CXXXIII. Quid pro eis factum sit, quidque faciendum. 

Qiio nielius ali et edueari possint parvuli egentes hujus 
Denveriensis dioecesis, Decessor Noster, magna erga illos 
charitate impulsus, S. Vincentii orphanotrophium e solo exci- 
tavit. Auxilia dicto asylo afferre magni Nobis negotii est, 
nec vobis minoris esse debet, Fratres charissimi. Quomodo 
enim Ejus, qui Bonus Pastor vocatur, discipuli reputari pos- 
semus, si orphanorum lacrymas et ploratus audire nollemus? 
Nec ideo tantum curam de illis habere deberemus, quod fa- 
mis doloribus, sed ideo praesertim quod maximis ficlei peri- 
culis exponantur. 

CXXXIY. De collectis ad eos juvafidos. 

Quamobrem vos, Reverendi Patres, vehementer hortamur 
in quantum poteritis Orphanis et S. Yiucentii Asylo provi- 
dere; et quo melius provideatur, hoc Nobis visum est sta- 
tuere: Fiat singulis annis, in unaquaque hujus dioecesis 
paroecia nec non et missione, prima Dominica Octobris, 
Oollecta pro Asylo S. Yincentii. 



TITULUS XXIII. 

DE PROHIBITIS ET APPROBATIS SOCIETATIBUS. 

CXXXY. Quae sint damnatae. 

Societates secretas hostem infensissimum Ecclesiae Dei et 
fuisse et esse declarant, non modo monita eorum, qui a Ohristo 
positi \fuerunt ad custodiendam civitatem Dei, verum etiam 
confirinant eventus tf istissimi duorum superiorum saeculorum, 



57 

multoque raagis miserrimus status, ad quem pluribus in locis 
Ecclesia est redacta. Magni igitur momenti est, ut clare cog- 
noscant sacerdotes, quaenam societafes inter damnatas refe- 
rendae sint. 

Condemnati sunt et absolvi non possunt: 

1. A fide christiana apostatae et omnes ac singuli haeretici, 
quocumqUe nomine censeantur, et cujuscumque sectae exis- 
tant. 

2. Nomen dantes sectae Massonicae vel Carbonariae, aut 
aliis ejusdem generis sectis, quae contra Ecclesiam vel legi- 
timam potestatem civilem, seu palam seu clandestine, machi- 
nantur. 

3. Qui nomen dederunt Fenianis (Decr. S. Off. 1870.) 

4. Socii Singulares (vulgo Odd Fellows,) nec non Filii 
Temperantiae comprehenduntur in Bullis Pontificiis. (Conc. 
Plen. Balt. II. 518.— App. p. 301.) 

5. Qui nomen societati dedit, quae ita secretum servandum 
injungit, ut neque auctoritate Ecclesiae illud manifestari sinat, 
aut jusjurandum vel promissionem caecae absolutaeque obe- 
dientiae exigat, donec effectu ipso ab ea penitus recedat, vel 
saltem secontinuo recessurum serio promittat. 

6. Qui sucietati nomen dedit, quae presbyterum aliumve 
ministrum cultus sibi vindicat cum proprio Eituali et Caere- 
moniis. 

CXXXVI. Quomodo se geret Sacerdos. 

Prohibemus et vetamus ne quis sacerdos nominatim socie- 
tatem publice denunciet; sed in omni casu res ad Ordinarium 
referenda est, qui et ipse rem referet ad commissionem quae 
pro hujusmodi causis judicandis constituitur, et quae consta- 
bit ex omnibus Archiepiscopis harum provinciarum. 

CX XXVII. De Societatibus honestis. 

Quum ex societatibus religiosis bona multa oriantur, modo 
bene sint institutae, et e contra mala haud levia timenda sint, 
si male constituantur vel dirigantur, Nostrum esse duximus 
haec de illis decernere: 



58 

Nulla societas tamquam societas religiosa in hac dioecesi 
agnoscetur. nisi societas ipsa et scopus quem sibi proponit, 
sicut et statuta quibus regitur, post institutum debitum exa- 
men, approbatione digna judicaverimus, quam approbationem 
in scriptis obtinere debet. 

Statuta, sic a Nobis approbata, Nobis inconsultis, mutari 
non debent. 



ERRATA. 



59 



Pagina. 



Linea. 



Dicit. 



Lege. 



• ) 
o 


3 


Norman 


Normam 


16 


16 


ediiieationem 


aedificationem 


20 


7 


Oconoman 


Oeconomam 


22 


25 


proernio 


prooemio 


29 


17 


aprobanda 


approbanda 


82 


nlt. 


reciperint 


receperint 


33 


19 


Caeremoniali 


Caeremoniale 


39 


15 


possiderint 


possederint